# Pro P. Sestio 42

Cicero, Pro P. Sestio, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-p-sestio/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-p-sestio/42
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:42

haec ergo cum viderem,—neque enim erant occulta,—senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam:—haec cum viderem, quid agerem, iudices?

---

Cicero, Pro P. Sestio, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi022/phi0474.phi022.perseus-lat2.xml.
