Latin · ~2 min
44
Cicero, Pro P. Sestio 44
Not analysed yet
ego vero, vel si pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuisset, semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassent, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interitum dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.