Latin · ~5 min
47
Cicero, Pro P. Sestio 47
Not analysed yet
victi essent improbi. at cives, at ab eo privato qui sine armis etiam consul rem publicam conservarat. sin victi essent boni, qui superessent? nonne ad servos videtis rem venturam fuisse? an mihi ipsi, ut quidam putant, fuit mors aequo animo oppetenda? quid? tum mortemne fugiebam? an erat res ulla quam mihi magis optandam putarem? aut ego illas res tantas in tanta improborum multitudine cum gerebam, non mihi mors, non exsilium ob oculos versabatur? non haec denique a me tum tamquam fata in ipsa re gerenda canebantur? an erat mihi in tanto luctu meorum, tanta diiunctione, tanta acerbitate, tanta spoliatione omnium rerum quas mihi aut natura aut fortuna dederat, vita retinenda? tam eram rudis, tam ignarus rerum, tam expers consili aut ingeni? nihil audieram, nihil videram, nihil ipse legendo quaerendoque cognoveram? nesciebam vitae brevem esse cursum, gloriae sempiternum? cum esset omnibus definita mors, optandum esse ut vita, quae necessitati deberetur, patriae potius donata quam reservata naturae videretur? nesciebam inter sapientissimos homines hanc contentionem fuisse, ut alii dicerent animos hominum sensusque morte restingui, alii autem tum maxime mentis sapientium ac fortium virorum, cum e corpore excessissent, sentire ac vigere? quorum alterum fugiendum non esse, carere sensu, alterum etiam optandum, meliore esse sensu.