Latin · ~2 min
80
Cicero, Pro P. Sestio 80
Not analysed yet
et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio, Sabino homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit? an haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri iussit? ubi est crimen? quid reprehenditis?