Latin · ~2 min
11
Cicero, Pro P. Sulla 11
Not analysed yet
duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat.