Latin · ~3 min
23
Cicero, Pro P. Sulla 23
Not analysed yet
fateor et addo etiam:ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est. sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M’. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam. equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret. sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto. non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant.