Latin · ~3 min
36
Cicero, Pro P. Sulla 36
Not analysed yet
ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis negat? sed lege indicium et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. quaero num Sullam dixerit Cassius. nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate. quid tum Cassius? si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur.