Latin · ~2 min
38
Cicero, Pro P. Sulla 38
Not analysed yet
iam vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? se nescire certum. non purgat, inquit. dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi criminosum videretur.