Latin · ~3 min
4
Cicero, Pro P. Sulla 4
Not analysed yet
quod cum dicit,non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum. qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi. quem cum videas hoc honore, auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt, qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt.