Latin · ~2 min
40
Cicero, Pro P. Sulla 40
Not analysed yet
exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! —vobis enim tribuo quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim—vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis, vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis.