Latin · ~3 min
42
Cicero, Pro P. Sulla 42
Not analysed yet
at quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia, celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo esse neminem qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse. quid deinde? quid feci? Cum scirem ita esse indicium relatum in tabulas publicas ut illae tabulae privata tamen custodia more maiorum continerentur, non occultavi, non continui domi, sed statim describi ab omnibus librariis, dividi passim et pervolgari atque edi populo Romano imperavi. divisi tota Italia, emisi in omnis provincias; eius indici ex quo oblata salus esset omnibus expertem esse neminem volui.