Latin · ~2 min
45
Cicero, Pro P. Sulla 45
Not analysed yet
mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas putarem? quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent, ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari?