Latin · ~3 min
48
Cicero, Pro P. Sulla 48
Not analysed yet
neque vero quid mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi ego non suscenseo, quod accusas eum quem ego defendo? inimicum ego, inquis, accuso meum. et amicum ego defendo meum. non debes tu quemquam in coniurationis quaestione defendere. immo nemo magis eum de quo nihil umquam est suspicatus quam is qui de aliis multa cognovit. cur dixisti testimonium in alios? quia coactus sum. cur damnati sunt? quia creditum est. regnum est dicere in quem velis et defendere quem velis. immo servitus est non dicere in quem velis et non defendere quem velis. ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.