Latin · ~2 min
55
Cicero, Pro P. Sulla 55
Not analysed yet
at litterae sunt Fausti,per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. at praefuit familiae Cornelius, libertus eius . iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore per bellum ,Fausti libertum, administrata est.