Latin · ~3 min
60
Cicero, Pro P. Sulla 60
Not analysed yet
iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. an tibi Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam, aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? Diiunxit, inquit, eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per Pompeianos habere. primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos.