# Pro P. Sulla 7

Cicero, Pro P. Sulla, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-p-sulla/7

quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? immo etiam testimonio plerique laeserunt. statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet. quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum.

---

Cicero, Pro P. Sulla, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi015/phi0474.phi015.perseus-lat2.xml.
