Latin
77
Cicero, Pro P. Sulla 77
Not analysed yet
in hunc igitur gregem vos nunc P. Sullam, iudices, ex his qui cum hoc vivunt atque vixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem et numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum praesidium pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret, si non aderit, si nihil adiuvabit?