Latin · ~2 min
87
Cicero, Pro P. Sulla 87
Not analysed yet
itaque idem ego ille qui vehemens in alios,qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tum fuimus tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa omnium una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor.