# Pro P. Sulla 92

Cicero, Pro P. Sulla, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-p-sulla/92

sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam. vestrae sunt iam partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. vos reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt lenitate ac misericordia mitigate.

---

Cicero, Pro P. Sulla, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi015/phi0474.phi015.perseus-lat2.xml.
