# Pro Q. Ligario 26

Cicero, Pro Q. Ligario, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-q-ligario/26

sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. quotus enim istud quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset depellere.

---

Cicero, Pro Q. Ligario, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi033/phi0474.phi033.perseus-lat2.xml.
