# Pro Q. Ligario 28

Cicero, Pro Q. Ligario, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-q-ligario/28

quid? cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis—nec in vobis magis quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue, qui in eum locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses. quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.

---

Cicero, Pro Q. Ligario, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi033/phi0474.phi033.perseus-lat2.xml.
