# Pro Q. Ligario 30

Cicero, Pro Q. Ligario, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-q-ligario/30

causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac. ad parentem sic agi solet, ad iudices: non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen. dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus. ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor: erravi, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro. si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.

---

Cicero, Pro Q. Ligario, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi033/phi0474.phi033.perseus-lat2.xml.
