Latin
36
Cicero, Pro Q. Ligario 36
Not analysed yet
hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris.