# Pro Q. Roscio Comoedo 46

Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-q-roscio-comoedo/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-q-roscio-comoedo/46
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2:46

dicit enim, inquit, iniuratus Luscio et Manilio. si diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.

---

Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi003/phi0474.phi003.perseus-lat2.xml.
