# Pro Rege Deiotaro 21

Cicero, Pro Rege Deiotaro, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-rege-deiotaro/21

in posterum inquit diem distulit ut, cum in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret. non video causam loci mutandi, sed tamen acta res criminose est. cum inquit vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti. di te perduint, fugitive! ita non modo nihili et improbus, sed fatuus et amens es. quid? ille signa aenea in balneo posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. horum inquit eram conscius. quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare?

---

Cicero, Pro Rege Deiotaro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi034/phi0474.phi034.perseus-lat2.xml.
