Latin
24
Cicero, Pro Rege Deiotaro 24
Not analysed yet
addit etiam illud, equites non optimos misisse. credo, Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. ait nescio quem ex eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer. alieno autem a te animo quo modo? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad aciem praesto fuit.