Latin
29
Cicero, Pro Rege Deiotaro 29
Not analysed yet
tum vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctor, post Pharsalicum autem proelium suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum arbitrabatur. felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandi licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non modo apud te sed etiam a suis accusetur! vos vestra secunda fortuna, Castor, non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?