# Pro Rege Deiotaro 32

Cicero, Pro Rege Deiotaro, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-rege-deiotaro/32

nonne, cum esset perductus et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? quae est ista tam impotens, tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate nostrae civitatis humanitatem inquinares?

---

Cicero, Pro Rege Deiotaro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi034/phi0474.phi034.perseus-lat2.xml.
