# Pro Rege Deiotaro 34

Cicero, Pro Rege Deiotaro, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-rege-deiotaro/34

solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi in summa populi Romani libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus. nam si locus adfert invidiam, nullus est ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.

---

Cicero, Pro Rege Deiotaro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi034/phi0474.phi034.perseus-lat2.xml.
