Latin
35
Cicero, Pro Rege Deiotaro 35
Not analysed yet
nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad extremam partem causae reservatum. id autem aliquid quid est? te ut plane Deiotaro reconciliet oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in altera parte fuisset ea sumeres non recusavit.