# Pro Rege Deiotaro 40

Cicero, Pro Rege Deiotaro, 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-rege-deiotaro/40

non debeo, Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam commovere possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.

---

Cicero, Pro Rege Deiotaro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi034/phi0474.phi034.perseus-lat2.xml.
