# Pro Rege Deiotaro 41

Cicero, Pro Rege Deiotaro, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-rege-deiotaro/41

quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt. corpora sua pro salute regum suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati.

---

Cicero, Pro Rege Deiotaro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi034/phi0474.phi034.perseus-lat2.xml.
