# Pro Rege Deiotaro 5

Cicero, Pro Rege Deiotaro, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-rege-deiotaro/5

moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis spectat oratio: quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque leviora.

---

Cicero, Pro Rege Deiotaro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi034/phi0474.phi034.perseus-lat2.xml.
