Latin
1
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 1
Not analysed yet
credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.