# Pro S. Roscio Amerino 123

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/123
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:123

ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sit, adfuisse, cum cupere verum inveniri; qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una quaeque earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
