Latin · ~2 min
125
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 125
Not analysed yet
primum hoc videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse —si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate ut de eo potissimum conqueramur —verum ego hoc quaero: qui potuerunt ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria est sive Cornelia —non enim novi nec scio —verum ista ipsa lege bona Sex. Rosci venire qui potuerunt?