Latin · ~2 min
132
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 132
Not analysed yet
verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui Sex. Rosci nomen deferendum curavit, cuius honoris causa accusare se dixit Erucius . . . Desunt non pauca. ……. . . aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.