Latin · ~2 min
138
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 138
Not analysed yet
verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat: vellem quidem liceret; hoc dixissem. dicas licet. hoc fecissem. facias licet; nemo prohibet. hoc decrevissem. decerne ,modo recte; omnes approbabunt. hoc iudicassem. laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.