# Pro S. Roscio Amerino 138

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/138
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.perseus-lat2:138

verum longe aliter est; nil horum est, iudices. non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. etenim qui haec vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur; qui laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat: vellem quidem liceret; hoc dixissem. dicas licet. hoc fecissem. facias licet; nemo prohibet. hoc decrevissem. decerne , modo recte; omnes approbabunt. hoc iudicassem. laudabunt omnes, si recte et ordine iudicaris.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
