# Pro S. Roscio Amerino 142

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/142

si id actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit; causa enim splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
