# Pro S. Roscio Amerino 22

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/22

neque enim mirum, cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem neque servum neque libertum improbum habeat.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
