Latin · ~2 min
24
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 24
Not analysed yet
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non ardere omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium.