Latin · ~2 min
42
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 42
Not analysed yet
nescio inquit quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat. quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.