Latin
5
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 5
Not analysed yet
his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum uti ne omnino desertus esset. forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem ad modum consuerunt causam velint dicere. quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.