Latin
52
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 52
Not analysed yet
odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? immo vero inquit est; nam istum exheredare in animo habebat. audio; nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: convivia cum patre non inibat. quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret. domum suam istum non fere quisquam vocabat. nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset.