Latin · ~3 min
54
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 54
Not analysed yet
verum concedo tibi ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud quidem, voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere; finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. exheredare filium voluit. quam ob causam? nescio. exheredavitne? non. quis prohibuit? cogitabat. cogitabat ? cui dixit? nemini. quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem?