Latin
58
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 58
Not analysed yet
quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? ne exheredaretur veritus est. audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. habebat pater in animo. planum fac. nihil est; non quicum deliberaverit, quem certiorem fecerit, unde istud vobis suspicari in mentem venerit. cum hoc modo accusas, Eruci, nonne hoc palam dicis: ego quid acceperim scio, quid dicam nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore? haec te opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.