# Pro S. Roscio Amerino 59

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/59

operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in accusando considerare. credo, cum vidisset qui homines in hisce subselliis sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset; de me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam dixerim. postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur. peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
