Latin · ~2 min
61
Cicero, Pro S. Roscio Amerino 61
Not analysed yet
quae quoniam te fefellerunt, Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.