# Pro S. Roscio Amerino 77

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/77

reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem miseram et calamitosam! quid ? in tali crimine quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus non est. te nunc appello, P. Scipio, te, M. Metelle; vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. Roscium recusare? quid? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in honore et in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
